LASSATINI

LASSATINI
LASSATINI
alias Assasini, Arsacides, Chasii, Cultelliferi, exsecranda apud Turcas Secta, carnificio Principum et virorum illustrium destinata. Institutos ferunt ante An. 600. ab Alaodim quodam, et in provinciis Tyri ac Phoeniciae, (ubi olim Episcopatus Antaradensis) montes habitare: numero (aetate Henr. III. Angl. Regis) 40000. vel amplius, decemque munita et splendida castella cum suburbanis possidere. Sectae Principem Senem, vel Veterem de Monte vocant, quem, ut Patrem, Prophetam et Mahumetis Vicarium colunt, sibique praeficiunt, meritorum praestautiâ cooptatum. Sedes eius Muletae, qui locus proin omnino sacer: multos sub se Rectores habet, s. Tribunos, per castella cetera ministrantes. Sceleratae huius Sectae, inter alia, haec sunt instituta: Legem Mahumeticam enixissime colunt; Eo subiectionis et oboedientiae se adstringunt vinculo, ut mhil tam arduum horrendumque sit, quod iussi a Magistro non alacres aggrediantur: sic ut ex nutu eius de rupibus etiam se praecipites dent, in enses ruant, ignem perferant. Principes, quos odiosos habent, aut genti suae suspectos, datâ uni de his sicâ vel pluribus; nullâ habitâ aut exitûs, aut supplicii ratione, anxie circumeunt, donec imperatum sibi homicidium peregerint. Sic Conradus Imp. sic Reimundus Comes Tripolitanus bellico sissimus, sic Eduardus fil. Angliae Regis A. C. 1271. et plurimi alii summi viri sublati sunt. Qui Principem talem occiderit, secundum a Mahumete locum in paradiso obtinere credunt. Fortiter occumbentes, Patadisum aiunt protinus involare: desides et domi morientes illuc demum, sed multis tritos suppliciis pervenire. Vide Matth. Paris. ad A. C. 1150. Nicet. Choniat. l. 2. initio, Gul. Tyrium de Bello sacro, l. 10. c. 31. Alios. Refert quidem Matthaeus Parisiensis, sub fin. A. C. 1257. perditissimum hoc hominum genus, a Tartaris fuisle deletom; sed posthumum reperitur apud sequentes Historicos, ut vel ex Eduardi exemplo retro memorato, e Walsinghamio in Hypodigim. Ncustrioe, patet. Huiusmodi autem homicidium Assasinium dicitur, hincque in genere Assasini hodie vocantur, qui principes virosque illustres mercede iugulant. Henr. Spelmann. in Gloss. Arch.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • Неаполитанский язык — Самоназвание: Nnapulitano Страны: Италия …   Википедия

  • Neapolitan dialect — Neapolitan nnapulitano Spoken in  Italy Native speakers unknown …   Wikipedia

  • ASSASINII — populi qui decem pluresque urbes prope Tyrum, in Phoenicia, inhabitabant, Hi Mahometi deliria secuti, in more habebant Regem eligere, quem Senem Montis appellitabant, iuvenesque alebant, qui quemque, prout libebat, interficerent. Templariis… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”